monumenta.ch > Plinius > sectio 207

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 207
{LXXVI} de cetero plerisque horum, sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi madefactum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus. e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. eadem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod citissime ascias retundat. calidae et morus, laurus, hederae et omnia, e quibus igniaria fiunt.